- PAX
- I.PAXh. e. εἰρήνη, ut Dea colebatur ab antiquis: Iuvenal. Sat. 1. v. 115.Ut colitur Pax, atque fides, etc. ———Eius simulacrum ita effictum legimus, ut puerum Plutum manu gestaret, quô symbolô indigitatum, non ex bello, sed ex pace divitias. et opes comparari. Effingebatur etiam cum spicis, interdum cum oliva, et nonnumquam laurô coronabatur: quin et cum rosa; et nonnumquam cum solo caduceo significabatur. Ovidius navali eam corona redimit, Fastor. l. 1. v. 711.Frondibus Actiacis comptos redimita capillos,Pax ades, et toto mitis in orbe mane.Occasione videl. Actiacae victoriae. Vide C. Paschalium Coronar. l. 7. c. 4. Romae Aram habuit: ibidem Templum illi magnificentissimum vespasianus a Claudio inchoatum exstruxit, Foro proximum, cuius mentio apud Plin. l. 34. c. 8. ubi de nobilitatibus ex aere operum: Atque ex omnibus —— clarissima quaeque in Urbe iam dicata sunt a Vespasiano Principe in Templo Pacis. Et l. 36. c. 5. ubi iuxta Pauli Basilicam, Forumque Augusti, inter pulcherrima operum, quae unquam, recensetur. Ibi vasa et donaria Templi Hierosoly mitani a Tito Vespasiano reposita fuisse, tradunt Scriptores, D. Hieronymum sequuti. Ibidem omnium artium Professores ad disputandum convenire consuevisse, Galenus refert Serm. de libris propriis. Aegrotos quoque hoc templum frequentare fuisse solitos, asserit Lil. Giraldus ex quodam parum intellecto eiusdem Galeni loco, sed refellitur ab Hier. Mercuriali Var. Lect. l. 1. c. 13. Bibliothecae Pacis meminit A. Gellius l. 16. c. 8. quae sine dubio Templo fuit ab eodem Vespasiano adiuncta. Sed hoc Templum, quod supra coetera maximum fuit, opulentissimum, ac pulcherrimum operum, quae unquam, ut loquitur Plinius, l. 36. c. cit. Commodô imperante, incendiô consumptum ac in cineres redactum, docet Herodianus l. 1. Eidem Deae Fanum Domitianus posuit. Statius l. 4. Sylv. 1. v. 13.——— quem tu vicinâ Pace ligatumOmnia iussisti componere bella ———Et Sylv. 3. v. 17.Qui reddit Capitolio Tonantem,Et Pacem Propria domo reponit etc.Apud Athenienses, Pax quoque aram habuit et pulvinar, postsuperatos a Timotheo Lacones. Corn. Nepos in Eo, c. 2. Quô factô Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt —— pacemquehis legibus constituerunt, ut Athenienses mari Duces essent. Quae victoria tanae fuit Atticis laetitiae; ut tum primum arae Paci publice sint factae, eique Deae pulvinar sit institutum, ad quem locum vide Commentatorum Notas. Nec omittendum, Matronas Romanas, ut uterum ferrent, Τριτοπάτορσι Atheniensibus Pacique, ut et Veneri, supplicationes et vota. magis tamen pro filiis et gemellis, quam filiabus, concipere solitas fuisse, uti docet Thom, Bartholin. de Puerperio Veterum. Vide quoque supra Otho M. Sylvius.II.PAXurbs Peruviae, inter montes ad Ortum, et lacum Titicacam ad Occasum, ab eo circiter 90. mill. pass. sub Hispanis.III.PAXvenia, dimissio et absolutio delictorum, quae fit a Ministris Ecclesiae, nomine et auctoritate D. N. I. Christi reconciliatio, communio seu potius, admissio paenitentis in communionem Ecclesiae: quae Pax Ecclesiae dicitur in Concil. Taurinensi can. 6. alibique. Hâc notione saepius vox occurrit apud Cyprianum, inprimis Ep. 11. Cum ante actam paenitentiam, ante exomologesim gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab Episcopo et Clero in paenitentiam impositam, offerre lapsis Pacem et Eucharistiam dare, i. e. sanctum DOmini profanare audeant. Et l. de Lapsis, Ante expiata delicta, ante exomologesim factam criminis, aut purgatam conscientiam ——— ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, Pacem putant esse, quam quidam verbis fallacibus venditant, etc. hanc a Martyribus et Confessoribus, impetatis ab eis libellis, petere non raro solitos fuisse excommunicatos, diximus supra in Martyrum Pax. Meminitque eius moris Tertullian. ad Martyr. Pax vestra bellum est illi: quam pacem quidam in Ecclesia non habentes, a Martyribus in carcere exorare consueverunt Quae quidem Pax Pamelio nil aliud videtur fuisse, quam relaxatio satistactionis per Episcopum paenitentibus impositae, atque ad Ecclesiae communionem, ante expletum praescriptae paenitentiae tempus, admissio: Qua de re alibi. Formulam libellorum illorum tradit Cyprian. Ep. 22. Cum benedictus Martyr Paulus adhuc in corpore esset, vocavit me et dixit mihi, Luciane, coram Christo tibi dico, ut si quis post arcessitionem meam abs te pacem petierit, des in nomine meo. Sed et Pax pro osculo Pacis, quod pacis et concordiae symbolum erat, non raro occurrit. Quô sensu legimus, Pacem dare, Pacem tribuere, Pacem offerre etc. Vide supra Lapis pacis, item Liber Pacis etc. ubi de Osculo Pacis. Etiam Pax laudimium dicitur, id nempe, quod, pro venditionis aut alienationis auctoramento, domino superiori solvitur, quasi ut Pax cum eo ineatur et ut venditionem alienationemque non interturbet, datô ad id consensu suô. In Charta A. C. 1183. pro lanionibus Tolosnais, Habet Dommus Comes, vel suus Baiulus, suos Pax integre, apud C. du Fresne in Gloss. Eadem vox acclamari solita, Pacem publicam infractum euntibus. Unde Pacem proclamare, est silentium indicere, quomodo etiam Galli, cum alios silere iubent, Paix, Faix, acclamant. Si quando enim Pax publica infringeretur, tum ab omnibus adstantibus admonebantur Pacis indictae hâc voce Pax: quod maxime in duellis obtinuit, ne quis decertantium amplecteretur partes, qua de re eundem vide ibidem etc. Apud Romanos olim de Pace agi Comitiis Tributis consuevisse, dicemus infra voce Plebiscitum. VARIAE PACIS SPECIES, QUAE APUD SCRIPTORES OCCURRUNT PASSIM. Pax Curiae Regis, quae scil. contineri debet, inra Curiae ipsius terminos, qui ita describuntur in LL. Henrici I. Regis Angl. c. 16. cuiustit. de Pace Curiae Regis: Nam longe debet esse Pax Regis a porta sua ubi residens erit a quatuor partibus loci illius, b. e. quatuor (in aliis codicib. tria) milliaria et tresquarantenae, et novem acrae latitudine et novem pedes, et novem palmae et novem grana ordei. Multus sane respectus esse debet, ac multa diligentia, ne quis pacem Regis infringat, maxime m eius vicinia etc. Pax Dei et Ecclesiae, vide infra Treuga Dei. Pax Deorum, verbum Pontificale, apud veteres Romanos: Nonius propitiationem interpretatur. Ita Liv. l. 7. c. 2. Pacis Deûm exposcendae causâ, lectisternium fuit. Plautus Amphitr. Sc. 1. Act. 5. v. 75.Ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.Silius Ital. l. 4. v. 703.Gramineas pacem Superûm ponebat ad aras etc.Vide Bernegg. ad Iust. l. 18. c. 7. et l. 20. c. 2. Pax Domini idem, quod Pax vobis, vide infra. Pax Domini sit semper vobiscum, verba sunt, quae in Communione Roman. dicuntur a Sacerdote, antequam immittat particulam hostiae in calicem, uti ait Dominic. Macer in Hierolex. Pax Ecclesiae, immunitas, privilegia, quibus illa munitur, quaeque qui infregit, pacis Ecclesiae fractae reusfit, in Capitul. A. C. 801. c. 2. Sed et Pax Ecclesiae de reis dicitur, quiad Ecclesias, veluti ad asyla, confugiunt, tum enim pacem Ecclesiae habere dicuntur, Capitular. Caroli M. L. 5. c. 90. etc. Quando vero ius Asyli nactae fuerint aedes sacrae, apud Christianos, sat multis docet Iac. Gotofredus aad l. 1. Cod. Theodos. de his qui ad Ecclesiam confug. Apud Anglos, qui ad Templum confugiebat, aut locum alium asyli privilegiô donatum, siquidem crimen, de quo incusabatur, a se fateretur admissum, regnum adiurare tenebatur et eligereportum aliquem, per quem transire posset ad terram aliam, extra Regnum Angliae. Quô casu computabantur ei rationabiles dielae, usque ad portum illum, et interdicebatur ei, ne exiret regiam viam, nec moram faceret alicubi per duas noctes, sed semper tenderet rectam viam ad portum, ita ut ibi esset ad diem sibi datum et transfretaret quam citissime. Morari autem poterat in Ecclesia per 40. dies, Bractonus l. 3. tr. 2. c. 16. §. 1.etc. Vide supra, ubi de Asylis, nec non ubide Abiurandi patriam more. Pax Martyrum vide supra Martyrum pax. Pax S. Petri, memoratur in Weichbild Magdeburg. art. 9. §. 2. Pax S. Petri cum signo Crucis eisdem (civitatibus) concessa (ab Imperat.) Idque signum hucusque servatur, ubi Civitates vel Foralia noviter fundantur, figitur crux in testimonium pacis, quodque ibi cernatur pax municipalis: appenditurque Imperatoris signum, ut appareat de voluntate eius id factum fore. Pax et Quies Imperii, Feudatariis concesla, vide Ius Feudale Saxonum c. 5. Pax Regis, Regiaprotectio, Gall. Sauvegarde Royale, LL. Henrici I. Regis Angl. c. 53. alibique passim. Hinc ad Pacem redire dicebatur Utlagatus et proscriptus, cum a Rege recipiebatur, eiusque Pacem denuo consequebatur. Et Litera Pacis, vulgo Remissio dicta, quae criminis admissi abolitionem continens a solo Rege concedebatur, in LL. Malcolmi II. Regis Scotiae c. 2. §. 5. Sed et Pax Regis multiplex esse dicitur, in LL. Eduardi Confess. c. 12. scil. ipsius manu vel brevi data; vel in diebus covonationis, durans per 8. dies; vel in praecipuis Anni festivitatibus, Natali scil. Domini per 8. dies, totidem in Paschate ac Pentecoste; vel in 4. Viis Regalibus, de quibus vide supr a, in Cheminus et Ermingstrete; vel denique in maioribus fluviis. Aquae enim minores, perinde ac chemini minores, sub lege Comitatus sunt. Hinc Pacis fractio, cum Pax indicta a Rege, vel alicui, aut Ecclesiae locisque aliis, concessa violatur : Aliquem de Pace appellare, i. e. accusare: Paci Regis stare, i. e. defracta Regis pace Iuri stare. Vide Auctores in Glossar. suo laudatos Car. du Fresne, nec non supra. Pax Tecum, antiquitus in sacris lectionibus alicuius Apostoli, dicebatur, Augustin. Ep. 163. quod hodieque Graeci observant: apud quos lectione N. T. in Missa peractâ, a Lectore, Sacerdos respondere solet, Εἰρήνη σοι. Post osculum pacis dici consuevisse: item post Orationem Dominicam refert Baronius A. C. 45.num. 24. et 25. Pax Villae, Banleuca, districtus urbis, intra quem Paciarii seu Scabini iurisdictionem habent. Potestas et termmus Pacis, in Charta Communiae Cerniacensis A. C. 1184. etc. Hinc Maison de la Paix, i. e. Domus Pacis, in Consuetud. Montensi c. 12. artic. 2. in qua conveniunt Scabini, de rebus publicis cognituri etc. apud Car. du Fresne d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.